Domus

Wir
Unsere Projekte
Calendarium

Geschichte

Alltag
Kunst
Scriptorium
Bibliotheca
Malerei
Musik & Tanz
Architektur
Wissenschaft

Links
Literatur
Downloads
Gästebuch
Kontakt

Sitemap
Suchen
 

    

 

TURBA DELIRANTIUM

 

 

Carmina Burana: 
CB 054

Omne genus demoniorum

Omne genus demoniorum

 

1 Omne genus demoniorum
cecorum,
claudorum
sive confusorum,
attendite iussum meorum
et vocationem verborum.
 
2 Omnis creatura phantasmatum,
que corroboratis principatum
serpentis tortuosi,
venenosi,
qui traxit per superbiam
stellarum partem tertiam,
Gordan,
Ingordin et Ingordan:
per sigillum Salomonis
et per magos Pharaonis
omnes vos coniuro
omnes exorcizo
per tres magos Caspar,
Melchior et Balthasar,
per regem David,
qui Saul sedavit,
cum iubilavit,
vosque fugavit.
 
3 Vos attestor,
vos contestor
per mandatum Domini,
ne zeletis,
quem soletis
vos vexare, homini,
ut compareatis
et post discedatis
et cum desperatis
chaos incolatis.
 
4 Attestor,
contestor
per timendum,
per tremendum
diem iudicii,
eterni supplicii,
diem miserie,
perennis tristitie,
qui ducturus est
vos in infernum,
salvaturus est
nos in eternum.
 
5 Per nomen mirabile
atque ineffabile
Dei tetragrammaton,
ut expaveatis
et perhorreatis,
vos exorcizo,
Larve,
Fauni,
Manes,
Nymphe,
Sirene,
Adryades,
Satyri,
Incubi,
Penates,
ut cito abeatis,
chaos incolatis,
ne vas corrumpatis
christianitatis.
 
Tu nos, Deus, conservare ab hostibus digneris!
 

 

 

Listinus Toplisten Ego Gunter Krebs indignus programator scripsi hunc situm TelaeTotiusTerrae anno domini 2003 Turba Delirantium
© by Turba Delirantium und Gunter Krebs (2003), alle Rechte vorbehalten  Jegliche Veränderungen, Kürzungen, Nachdrucke (auch auszugsweise) bedürfen der Genehmigung der Verfasser.

Impressum & Disclaimer